monumenta.ch > Augustinus > sectio 4 > sectio 58 > sectio 11 > csg458.12 > sectio 47 > csg457.21 > 19 > sectio 39 > 27 > 18 > sectio > sectio 21 > ubk4°Ms.theol.2.29 > csg457.5 > sectio 12 > sectio 56 > sectio 16 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 5
Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se continere non possunt, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere. Quia et de hisdem patribus de quibus praefati sumus, novimus scriptum quod dividebatur singulis prout cuique opus erat . De eorum quoque stipendio cogitandum atque providendum est, et sub Ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus inlicitis et cor et linguam et corpus Deo auctore conservent. Communi autem vita viventibus iam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia, nobis quid erit loquendum? Cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino omnium magistro docente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis .